alias Salutaris sociorumque eius aput Thaurinium restruxisse,  
sicuti adhuc ipsius monasterii monachi referunt et de hoc penes se  
ipsos scripta et memorialle se habere testa[n]tur . Cum ergo tot  
et tantis lucifluis mirabilium ornamentis sanctisimus Domini confesor  
Iohannes poleret et clementisimus equisimus remunerator, suum  
fortisimum athletam, suo indefeso labore de senili agone iam decertato  
nobiliter triumphantem, gloria et perpetuali honore donare  
disponeret, cepit estuantius frigore febricitare, et toto nisu mentis  
ad Deum inhianter spiritum dirigere. Videre[s] singularem heremitam  
in simplici celula alacri animo ad bravium difundentem,  
omnino ab humanis destictutum, celesti angelorum solatio delectari  
more solito ut quibus aulam orationis non auro vel gemmis  
renitentem, sed divina virtute preditam in terris construxerat,  
illi cum sociorum agminum tripudio eius sanctisimam animam  
sumi regis cui toto corde servierat presentarent in celi palatio.  
Quam a seculo migrantem, ut alterum Paulum eximium anachoretam,  
humanus occulus ut eius pertemporales et familiares
  |  
  |