aliis que forte aliquibus incredibilia viderentur nisi illa viderent
Quare scribere non curo.
4. Cum etiam in ista contrata aliquis moritur habens
uxorem, ipse mortuus comburitur et uxor eius viva. Nam dicunt
quod ipsa cum suo marito vadit ad alium mundum, ut illic
moretur cum eo.
De insula Nicuveram ubi sunt homines caninas facies habentes,
bovem pro Deo adorantes, nudi euntes sed solam unam tobaleam
portant que suam verecundiam coperit; cum inimicis
preliant, qui si se pecunia non redimunt ipsos solempniter
manducant. Rex huius insule habet unum lapidem quem dum
tenet in manu flamma ingnis videtur. Cap. XVI.
1. De ista contrata recedens, et navigans per mare occeanum
versus meridiem reperii multas insulas et contratas, quarum
una est que vocatur Nicuneram. Hec insula magna est, eircuens
bene per duo millia milliaria, in qua homines et mulieres
facies caninas habent. Hii unum bovem adorant pro Deo
|
|