Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 18


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 21
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister institutionem humanae naturae, hic determinat
lapsum eius per peccatum; et dividitur in duas partes: in prima determinat
humanae naturae lapsum in primis parentibus quantum ad actuale peccatum
ipsorum; in secunda determinat lapsum humanae naturae in posteris, dist. 30,
ibi: «In superioribus insinuatum est, licet ex parte... qualiter primus homo deliquerit...
quibus adiiciendum est peccatum simul ac poenam per eum transisse
in posteros». Prima in duas: in prima determinat principium peccati in primis
parentibus; in secunda autem principium quo contra peccatum iuvabantur,
circa medium 23 dist., ibi: «Et quidem secundum animam rationalis fuit homo».
Prima in tres: in prima determinat tentationem hostis, qui fuit principium peccati
exterius; in secunda inquirit quod fuit principium intrinsecum, 22 dist., ibi:
«Hic videtur diligenter investigandum». Item inquirit de permissione divina,
quae fuit causa sine qua non, 23 dist., ibi: «Praeterea quaeri solet».
Prima in duas: in prima determinat modum et ordinem tentationis; in secunda
ex modo tentationis concludit gravitatem culpae, ibi: «Porro sciendum est duas
esse species tentationis». Circa primum tria facit: primo ostendit motivum ad
tentandum; secundo tentationis ordinem, ibi: «Unde et mulierem tentavit»; tertio
tentationis formam, ibi: «Tentatio autem hoc modo facta est». Circa secundum
duo facit: primo ostendit quare per mulierem virum tentare voluit; secundo
quare mulierem per serpentem, ibi: «Sed quia illi per violentiam nocere non
poterat, ad fraudem se convertit». Circa quod duo facit: primo assignat dicti
rationem; secundo removet duas dubitationes; unam, ibi: «Ideoque serpens dictus
est esse callidior cunctis animantibus terrae»; alteram, ibi: «Hic quaeri
solet, quare mulier non horruit serpentem». Circa tertium duo facit: primo
ostendit astutiam tentationis, investigando conditionem tentati; secundo persuasionem
sui propositi, ibi: «Qui ad persuasionem suam pleniter suffulciendam...
et malum quod mulier timuit negando removit et repromissionem addidit».

Torna all'inizio