Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 583


alter: maius quo potest quisquam ab impedimentis excludi
est modicum cum hominibus conversari. Et dixit alter: quam
preciosa res est cordis mundities a sordiciis viciorum, et quam
bonum est speculum habenti eandem! Et quam laudabilis est ei
solaciator qui, nisi quod convenit, facere non permittit! Et
dixit alter: expedit bonam habenti animam quod non reputet
quietem esse nisi cogitatus commendabilis, quem imitando
ipsius bonitas invalescit. Et dixit alter: qui Deum vere timet,
mori pocius desiderat quam peccare, nec alium quemque timet;
et qui ipsum vere diligit, est impedimentis quibuslibet expeditus.
Et dixit alter: sapiens, cum solus moratur, plurimum solacii
habet secum tam de die quam de nocte. Et dixit alter: qui
concupiscencias viles non admittit, et Deum orare die ac nocte
laborat et usque ad obitum perseverat, in hoc bene vivit et
bene moritur, a doloribus semper exclusus, eo quod dolorem non
sustinent nisi huius mundi delectationem habentes. Et dixit alter:
rex malus est sicut cadaver, omnes suo fetore molestans; rex
vero bonus est similis rivo aque fluentis et clare, cuius profectum
singuli sapiunt. Et dixit alter: non potest quisquam ad sui pervenire
noticiam nisi cum exercicio magno; se autem cognito,
bene agere nitetur tempore vite sue. Et querentes huius mundi
quietem [suo] corpori, nedum animam non cognoscunt. Et

Torna all'inizio