Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 209


accessi ad eum. Et ille ex[c]itatus est meo strepitu, et cum
baculum haberet circa ipsum, percussit me baculo in capite
fortiter, et fugiens ego intraui cauernam. Et cum a me dolor
percussionis recessisset, rapuit me concupiscentia, et seduxit
me vicium, ita vt secundario irem ad capiendum illud. Et cum
accessissem ad lectum, ipse promptus et vigilans contra me,
accepto baculo, secundario me percussit in capite, ita vt de
vulnere sanguis emanaret. Et recedens inde cum amaritudine
anime et dolore, reuoluens me super ventrem, donec
perueniens ad cauernam prostraui me ibi. Ego autem propter
dolorem eram semimortuus, prostratus in terra absque dolore
et intellectu pre nimio dolore qui me occupauit.
Ita quod ex nunc dedignatus sum omnem pecuniam
et diuitias, vt etiam memoria eius mihi inducit cordis terrorem
et mentis turbationem. Et consideraui in mea mente et vidi
quoniam nullus languor et tribulatio in mundo est qui non
causetur ex concupiscentia et vitio, et habitator huius mundi
transfertur continue de tribulatione in tristiciam. Et vidi differentiam
que est inter prodigum et auarum, quia maxima
est. Inueni enim quoniam qui contentus est sua porcione bonorum
nec appetit vltra quam datum fuerit sibi, diues est, et
illud ei valet plus quam omnes diuitie. Et audiui sapientes
dicentes, quoniam non est intellectus sicut illius qui premeditatur
sua facta, nec est nobilitas sicut boni mores, nec sunt
diuitie sicut diuitie eius qui gaudet sua sorte. Nam ei melius
est illud modicum quod ei permanebit quam multe diuitie
que cito recedunt. Et dicunt sapientes quod melius cum honore
est miseratio, et caput dilectionis est transmissio litterarum
et epistolarum societatis, et caput intellectus consistit in
scientia rei presentis et non presentis. Et homo melioris animi
est qui procul se facit a re ad quam non potest peruenire.
Et factus est finis negociorum meorum esse contentus de mea
sorte, et declinans a domo heremite veni ad illum locum desertum.

Torna all'inizio