Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 226


comes Raydulfus, qui dux dicebatur, occasione flebothomie, Troie mortuus est. Tunc etiam
Ueseuus mons emisit puluerem ferruginei coloris et subrubei in tanta copia, quod usque
Neapolim et Capuam et Salernum peruenit. Rex autem Innocentium papam satis honorifice
Beneuentum usque deduxit, et accepta ab eo licentia, Troiam uenit et eam recepit.
Postmodum Barum obsedit, que post longam obsidionem se ei reddidit. Et tunc Iaquintum,
qui se principem Barensium uocari faciebat et multos alios suspendi fecit. Riccardus
etiam de Claromonte ibi occisus est, Alexander uero frater eius in Romaniam recessit.
Sicque potentissimus rex Roggerius, inimicis et proditoribus suis superatis pariter et destructis,
cum triumpho et gloria in Siciliam rediit, et regnum suum in summa pace et tranquillitate
possedit. Papa uero Innocentius Romam reddit et eam in pace et tranquillitate
tenuit. Non multo post tempore Lotharius Teotonicorum imperator obiit et ei Corradus
in imperio successit. Similiter et Lodouicus rex Francorum mortuus est et ei Lodouicus
filius eius in regno successit. Rex autem Roggerius in regno suo perfecte pacis tranquillitate
potitus, pro conseruanda pace camerarios et iustitiarios per totam terram instituit,
leges a se nouiter conditas promulgauit, malas consuetudines de medio abstulit. Etquia cor

Torna all'inizio