Gregorius III papa: Epistolae

Pag 479


Petri, quas vobis ad rogum direxsimus, ut non proponas amicitiam regum Langobardorum
amori principis apostolorum, sed velocius et sub nimia festinacione senciamus
post Deum tuam consolacionem ad nostram defensionem; ut in omnibus gentibus
declaretur vestra fides et bonum nomen, quatenus et nos cum prophaeta mereamur
dicere: “Exaudiat te Dominus in die tribulacionis, protegat te nomen Dei Iacob”.
Harum autem litterarum portitor, Anthat vester fidelis, quod oculis suis vidit et
nos ei iniunximus, omnia tuae benignae excellenciae viva voce enarrat.
Et petimus bonitatem tuam coram Deo teste et iudice, ut nimis festinanter nostros
linias dolores et laetabunda nobis caeleriter mittes nuncia, ut laeti effecti animo die
noctuque pro te tuisque fidelibus coram sacris sanctorum principum apostolorum Petri
et Pauli confessionibus Domino fundamus praeces.

Torna all'inizio