Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 521


et centum enses pernis contextas, centum equos, duo milia
pelliciarum, et centum cellas, centum poma ambre et pondus
duorum milium dragmarum musci; ducentas libras ligni aloes,
mille loricas, cum galeis alia. Aplicantibus vero legatis suis ad Alexandrum,
exhortatus est eos, precipiens et persuadens imitari
rectam legem. Quos etiam scribere voluit leges statutas quibus
se regerent et gubernarent. Et expeditus ab eis per terras orientales
et Turcorum perrexit ubi villas construxit et loca diversa,
et reges creavit precipiens eis ut singulis annis certa tributa
transmitterent, unusquisque secundum conditionem et exigenciam
terre sue. Deinde in occidentem reversus est. Et dicitur quod
ipsemet Alexander assuescebat perquirere regna sua, quia referentibus
aliqua credere nolebat, donec oculata fide videret. Et
quodam die, dum ignotus quadam villa transiret, occurrit cuidam
ex iudicibus alia. Et vidit duos contendentes ad invicem
coram eo: quorum unus conquestus est dicens: ego emi ab isto
quandam domum et habitans eam inveni thesaurum quendam subhumatum
in ea, et invitavi eum ut sumeret et sumere noluit.
At judex petens ab alio dixit: quid respondes tu? Respondit:
nullum thesaurum ego subhumavi, nec meus est thesaurus, nec
auferam eum. Et ambo dixerunt judici: mandes eum recipi et
ubi volueris repone. Quibus judex: Vos a culpa seceditis, me
immiscere credentes; sed si iustum et rectum appetitis, quod
dixero faciatis. Et tunc actori dixit: habes filium? Respondit:
habeo; et dixit reo: habes filiam? Respondit: habeo. Et dixit:
recedite et contrahite matimonium de eisdem liberis vestris, et
thesaurus iste sit eorum. Alexander vero audiens hec, admiratus
dixit iudici: nunquam credidi videre homines qui talia judicarent
et facerent. Cui respondit iudex non cognoscens eum:
immo suntne aliqui qui hoc non faciant? Respondente Alexandro

Torna all'inizio