Salimbene de Adam: Cronica

Pag 230


Dicimus, de isto exemplo Tiberii, quod Tiberius bene faciebat,
raro procuratores mutando, quia revera procuratores noviter
instituti, cum constat eis quod cito a procuratione removeri debent,
exhauriunt marsupia subditorum et emungunt quicquid possunt,
cognoscentes quod modicum tempus habent et quod ultra non
poterunt villicare. Secus autem est de his qui habent conscientiam
et Deum pre oculis. Nam nos videmus diebus nostris quod in
Ytalia in civitatibus capitanei et potestates bis in anno mutantur,
et optime faciunt iustitiam et regimina sua. Iurant enim, quando
veniunt, servare statuta que a sapientibus civitatis, ad quam
veniunt, ordinata fuerunt. Insuper habent iudices et sapientes
secum, qui reguntur lege maiorum, quorum consilio faciunt universa.
Nam sicut stultorum infinitus est numerus, sic multitudo
sapientum sanitas est orbis terrarum
. Igitur si seculares bene regunt
civitates in paucis diebus, quanto magis religiosi, qui habent
regulam et statuta maiorum et conscientiam et Deum pre oculis,
sua regimina poterunt bene facere?
Quod frequens mutatio prelatorum conservatio est religionum et consolatio
subditorum.

Itaque propter rationes predictas conservatio religionum est
frequens mutatio prelatorum. Quantum ad hoc capitulum, satis
sit dictum; transeamus ad aliud. Et poterit totus tractatus iste,
qui pertinet ad fratrem Helyam, appellari «Liber de prelato». In
quo posuimus defectus fratris Helye et malorum prelatorum et
sufficientias bonorum. Nam contraria iuxta se posita magis elucescunt.
Unde poeta:
Namque per oppositum noscitur omne bonum.
Non sine felle suo dulcet fortuna nec albet
absque nigredine, nec mons sine valle fuit.
Hinc Ieronimus dicit: «Nisi enim ex comparatione virtutum vitium
non ostenditur».

Torna all'inizio