Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 620


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non sunt nisi quatuor virtutes cardinales;
cuius ratio est, quia cum moralium virtutum materia sint ea quae ad appetitum
pertinent, in quibus etiam ratio dirigit, praedicta materia potest dupliciter
considerari. Uno modo prout habet rationem consiliabilis et eligibilis, secundum
quod ratio circa eam operatur: et sic est prudentia, quae est media inter
morales et intellectuales, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 1, art. 3. Alio
modo secundum quod habet rationem boni appetibilis. Ad appetitum autem duo
pertinent, scilicet actio et passio. Passio autem est in irascibili et concupiscibili.
Circa actiones ergo est iustitia; circa passiones irascibilis fortitudo; circa
passiones concupiscibilis temperantia; et sic sunt quatuor virtutes cardinales.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cardo est illud in quo proxime firmatur motus
ostii; unde virtutem cardinalem oportet esse circa id quod est principale in singulis
materiis, et non solum circa id quod est principale principium, quod ad
rationem pertinet.
Ad secundum dicendum, quod iustitia et prudentia dicuntur generales respectu
omnium virtutum; temperantia autem et fortitudo non respectu omnium; sed
respectu virtutum tantum quae eis adiunguntur: et haec generalitas sufficit ad
cardinalem virtutem, praecedens autem non requiritur. Quamvis iustitia, secundum
quod est idem quod omnis virtus, non sit virtus cardinalis, ut dictum est.
Prudentia autem non est generalis quantum ad essentiam, cum contra alias
dividatur, sed quantum ad materiam, quia in omnibus moralibus dirigit.
Ad tertium dicendum, quod ratio quandoque comprehendit duas potentias, scilicet
vim cognitivam, in qua est prudentia, et vim affectivam, quae voluntas
dicitur, in qua est iustitia, ut infra dicetur. Concupiscibilis autem et irascibilis
sunt tantum appetitivae; et ideo non est ratio similis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis virtutes opponantur, non tamen oportet
quod virtus principalis opponatur vitio principali, quia principalitas virtutis
attenditur penes id quod est principale simpliciter, cum idem sit iudicium de re
absolute, et secundum quod comparatur ad virtuosum, ut Philosophus dicit.
Sed principalitas vitii est secundum id quod magis est natum
movere a rectitudine rationis; et hoc quidem in aliquibus consonat, in aliquibus
autem non: unde aliquod vitium capitale opponitur cardinali virtuti, sicut luxuria
et gula temperantiae: aliquod autem non opponitur principali, sicut ira
mansuetudini.
Ad quintum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis non sunt cognitivae
sed appetitivae tantum; et ideo in eis non potest esse duplex virtus cardinalis,
sicut in ratione dictum est.

Torna all'inizio