prudentiam, quando seipsum scit regere et gubernare:
et haec est minor prudentia, quam oeconomica
et regnativa. nam minus est, scire regere seipsum, quam
scire regere familiam, et civitatem, aut regnum. Secunda
species prudentiae dicitur esse oeconomica. Nam prudens
ex hoc aliquis dicitur, ut patet ex septimo Ethicorum:
quia scit. bene consiliari, et bene dirigere ad bonum finem:
ubi ergo reperitur alia et alia ratio boni, ibi reperitur
alia et alia species prudentiae: quare cum bonum domesticum,
et bonum totius familiae sic aliud bonum a bono
alicuius singularis personae, sicut bonum commune est
aliud a bono aliquo singulari, oeconomicam prudentiam,
per quam quis scit regere domum et familiam, oportet
esse aliam a prudentia, qua quis novit seipsum regere.
Tertia species prudentiae dicitur esse regnativa vel legum
positiva. Nam sicut persona aliqua singularis est pars domus,
ita domus est pars civitatis, et regni: et sicut bonum
commune est aliud a bono alicuius singularis personae, sic
bonum civitatis et regni est alid a bono domestico. Prudentia
ergo regnativa et legum positiva, idest prudentia
quae requiritur in rege et principante, cuius est leges ferre,
et regere regnum et civitatem, est alia a prudentia
oeconomica quae requiritur in patrefamilias, cuius est gubernare
domum: immo quanto bonum civitatis et regni
excedit bonum domesticum, et bonum alicuius particularis
personae, tanto prudentia quae requiritur in rege
oportet excedere prudentiam patrisfamilias, vel prudentiam
alicuius particularis hominis. Propter quod bene dictum
est quod ait Vegetius in primo libro de re militari,
quod neque quemquam magis decet vel meliora scire,
vel plura quam principem, cuius doctrina omnibus prodesse
potest. Inde est igitur in erudiendo reges et
principes, hunc totalem librum divisimus in tres libros.
Quia in primo libro docuimus regem esse prudentem
prout rex aut princeps est quaedam persona in se, et prout
|
|