Petrus Damiani: Epistulae

Pag 408


124.


Dominae suae imperatrici Agneti, P<etrus> peccator monachus
servitutem.
Arbitror, venerabilis domina, quoniam ex quo domnus Rainaldus
Cumanae sedis episcopus et sancta mulier Hermisinda relicta quondam
germani tui, ego quoque servus tuus, ad propria quique recessimus, mens
tua nunc fluctuat, et velut omnium destituta solacio solam se remansisse
deplorat. Gravat forte longioris censura silentii, et tedium est colloquentium
nunc deesse praesentiam, quos sepe refugiens dum adessent, remotioris
anguli latibulum expectabas. Toleramus enim saepe quod gratis offertur,
perfruimur quod difficilius optinemus. Parvipendimus quod abundat,
et quod deesse conspicimus inhianter optamus.
Verum pia mens tua, quae divini amoris igne succendi votis omnibus
estuat, nequaquam ex humanae societatis absentia contabescat. Immo
quanto sibi terrena solacia deesse considerat, tanto magis de propinquitate
sancti Spiritus paracliti confidat. Unde salvator cum iturum se ad Patrem
post resurrectionis gloriam declararet, et ex hoc discipulorum animos non
mediocriter perturbandos esse conspiceret, praesto subiunxit: Quia haec
locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico

Torna all'inizio