Guido Faba: Dictamina rhetorica

84


emendatum; propter que etsi dolor corporeus me conturbet,
spiritualis tamen iocunditas meum animum consolatur; quia
non ad mortem fuit infirmitas, sed, volente Domino, potius ad
salutem. Pro eo vero quod non vos sepius visitavi, excuso me
vestre dilectioni veraciter sicut possum, tum per ignorantiam
facti cum per impotentiam veniendi; quia quod nescivi non
potui, et egrotus existens quod debui non valui adimplere.
Confortemini siquidem in Domino, et illi soli servire totis
viribus studeatis, qui secundum opera sue cuilibet respondebit,
ut per bonorum perseverantiam operum, consequamur merita
premiorum.
CLXVI.
Resposiva ad predictam.
Post longam egritudinem me cibus coporis corfortavit et
admonitio vestra superveniens mihi solatium prestitit et medelam;
que vestram excusationem afferens, et dilectionis et sospitatis
indicia demonstravit. Sane quia debilis sum multum, et sic
loqui non valeo ut deberem, meam responsionem brevi sermone
concludo, creatoris potentiam humili prece deposcens, ut
vestram personam dignetur ad sue servitia longo tempore
conservare.
CLXVII.
De religioso ad viduam.
Dilecte in Christo sorori domine G. honeste vidue, Antonius
frater minor, indignus presbyter et peccator, salutem
et ad salutis gaudia pervenire. Transit mundus et omnia que
sunt eius, et sola Dei servitia perseverant, in quibus consistit
viduitas, patientia, humilitas et honestas; ad que vos, auxiliante

Torna all'inizio