Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 164


dicta sunt de te, civitas Dei»; tertio se ipsum; quarto quemlibet
concivem in se.
Secunda distinctio est quia Deus potest considerari in quantum est
immediatum principium omnis caritatis, omnis beatitudinis et omnis esse
spiritualis et naturalis; unde et Eçech . 18[,4] «Omnes anime mee sunt».
Hoc enim maxime consideratur in spiritualibus creaturis que sunt per
creationem. Et sic amor quo aliquid amat se ipsum consideratur ut amor
Dei, quasi primi et immediati principii factivi, propter quem scilicet se
ipsum amat; «iustum est autem omnia appellari a fine», ut dicitur in
II De anima . Alio modo potest considerari in quantum est principium
predictorum quodam ordine, scilicet ut a toto conferatur parti. Et hec
quasi redit in idem.
Vel dicatur sic melius. Solutio potest accipi dupliciter. Uno modo ex
parte Dei, qui est primum amatum et primum beatificans; et sic ex ordine
ad ipsum, omne aliud diligendum est. Unde in hoc prefertur amor et
beatitudo Dei amori et beatitudini totius, non amor et beatitudo sui.
Secundo modo ex parte subiecti, ut predictum est, in quantum est quoddam
individuum in se etc.; et sic beatus Augustinus comune reposuit sub
proximo in suo quaternario quando dixit «Quatuor esse diligenda ex
caritate». Alio modo in quantum est pars quedam totius; et sic Augustinus
comune comprehendit sub eo quod nos sumus.

Torna all'inizio