Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 189


venturas et totum Laudensem episcopatum et igne et preda
alioque omni, quo poterunt, damno devastaturas atque Laude
civitatem undique obsessuras ac cives ipsius bello manganisque
et petreriis aliisque omnibus machinis ad bellum faciendum
civitatemque capiendam opportunis, prout potuerint tam per
aquam quam per terram, omnimodo oppressuras; et si civitatem
per vim capere possent — quod facere posse bene putabant —,
totam expoliarent, deinde eam igne comburerent ac
ipsam civitatem totam in terram prosternerent atque penitus
dissipabunt, homines insuper et feminas in ipsa civitate inventas
omnes interficient. Legati igitur Laude venientes
colloquium cum Laudensibus habuere ac omnia supradicta
verba singulatim Laudensibus per ordinem renuntiaverunt.
Laudenses itaque hoc audito, quamvis inde mestissimi forent,
tamen propositum, quod predixerant, quasi legatorum dicta
vilipendentes ac pro nihilo habentes, nullo modo remutavere
nec aliter, nisi sicut antea per ordinem aliis nunciis dixerant,
his presentibus legatis respondere; dicentes insuper etiam se
valde mirari nec unquam, donec viderint, credere posse, quod
predicte civitates et maxime Cremonenses, qui imperatore
anteposito ipsam civitatem Laude partim suis propriis impensis
partim etiam manuum suarum labore magis edificaverant,
quam ulla alia civitas veli persona, que foret in toto orbe
terrarum, unquam edificasset, ad destruendam vel obsedendam
civitatem Laude nec ad suos proprios homines et amicos

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio