ecclesie, iac....aedes sacrę vaporant flammas. Hec vexatrix
hominum pestis antiqua tales fecit nos homines, ut quos dederis
precipites in mundo, hos....vindictam....fecisse comercium.
Consummatur ergo domus Dei, ceteri mox fugam petunt.
Factum est autem, dum fugerent, il<ico> a presidente violenter
capiuntur crucisque post subiere martyrium. Ibi vero opes multas
amisimus, testamenta, verum etiam libros, qui moderno in
tempore mostrantur semiusti.
II. De Domniverto abbate, qui illo erat, aliqua optamus
nunc dicere, ut ceptus ordo non omittatur. Nil tamen boni dicere
de eo quimus, saltem ubi presentem amiserit vitam, quove
humatus sit, referre habemus. Hic vero persecutionem barbarorum
fugiens, a monasterio Novelucis Taurinum veniens, <i>n
prelibato monasterio sarcinam deposuit carnis; ex eo, quid de
eo memorię tradatur non habemus. Tantum ob id reminiscitur
cum culpa, quod res sanctę ecclesię post cessatas persecutiones
non exquirit, nec per se, nec per alium quemque. Vixit autem in
regimine abbatiali XLI annum. Circa hęc tempora Rodulfus rex
regnavit apud Italos.
III. Non est nobis ignaviter accipiendum de Ugone callidissimo,
qui iussu suo labefactat regnum Italię. Is ortus est in finibus
Viennensis, imperavitque regno Italię. Hic denique mittens
|
|