QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. Utrum bonum et malum sint differentiae specificae
actionis; 2. Si bonitas et malitia exterioris actus ex voluntate dependent;
3. Si actus exterior addat in bonitate et malitia supra interiorem actum voluntatis;
4. Si eadem actio potest esse bona et mala; 5. Si aliqua actio potest esse
hoc modo indifferens ut neque sit bona neque mala.
ARTICULUS 1
Utrum bonum et malum sint differentiae essentiales actionis
Circa primum sic proceditur.
1. Videtur quod bonum et malum non sunt essentiales differentiae actionis.
Nulla enim essentialis differentia convenit secundum quid alicui, sed per se.
Bonum autem et malum non conveniunt actioni secundum quod actio, sed
secundum obiectum et finem. Ergo bonum et malum non sunt essentiales differentiae
actionis.
2. Praeterea, omnis differentia, ut in 4 Metaph. dicitur, entis et unius
praedicationem recipit. Sed malum, cum sit privatio, est non ens. Ergo non
potest esse essentialis differentia actionis.
3. Praeterea, essentialis differentia est de essentia eius cuius est differentia constitutiva;
sicut rationale de essentia hominis. Si ergo bonum et malum sunt differentiae
essentiales actionis, aliqua actio erit de cuius essentia est malum. Sed
nullum malum est a Deo. Ergo erit aliqua actio cuius essentia non est a Deo,
quod supra improbatum est.
4. Praeterea, ea quae differunt per differentias essentiales, non conveniunt in
specie. Sed in quibusdam actiones bonae et malae sunt eaedem specie; sicut
concubitus matrimonialis et fornicarius: cum idem effectus in specie per utramque
actionem sequatur, scilicet hominis generatio. Ergo bonum et malum non
sunt differentiae essentiales actionis.
5. Praeterea, sicut bonum et malum invenitur in actionibus hominis et habitibus;
ita etiam invenitur in aliis rebus. Sed in aliis bonum et malum non sunt
essentiales differentiae. Ergo nec in hominum actionibus.
|
|