Salimbene de Adam: Cronica

Pag 165


in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo;
humiliavit semet ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis
, Philipen. II. Ideo ad laudem eius cantatur in
prosa:
Hic est David patriarcha
nudus saltans coram archa,
sese vilem reputans.
Dixitque David ad Michol: Vivit Dominus, quia Iudam ante Dominum,
qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum
eius, et precepit michi ut essem dux super populum Domini in Israel.
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis
meis
. Ubi dicit beatus Gregorius: «Quem enim non extolleret ora
leonum frangere, ursorum brachia superare, despectis prioribus
fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula inungi, timendum
cunctis uno lapide Goliam sternere, extinctis allophilis numerosa
preputia reportare, regnum ex promissione percipere cunctumque
Israeliticum populum sine ulla postmodum contradictione
possidere?». Et tamen in cunctis se despicit qui in suis
oculis humilem se esse confitetur. Sic et tu, exemplo David
et Christi, humilia valde spiritum tuum, sciens quoniam «quantumcumque
te humiliaveris, humilior Christo non eris», ut dicit
Augustinus. Ideo dicit Ecclesiasticus III: Quanto magnus es, humilia
te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam
et etiam gloriam.
Dicitur enim in Iob XXII: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria,
et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur
.
Igitur exemplo Christi prelati ministrare debent subditis suis.
Quod in Ordine Petri Peccatoris bene fit, quia diebus ieiuniorum
ad collationem priores subditis suis propinant, in memoriam exempli
Dominici, ut ostendatur verum esse quod Dominus dixit,
quoniam maior est qui recumbit quam qui ministrat. Ordinis
autem Petri Peccatoris capud est Ravenne in Sancta Maria in
Portu. Cuius Ordinis etiam est Sancta Felicula in episcopatu
Parmensi prope Montilium et plures alie domus in diversis partibus
mundi. In regula quoque beati Francisci dicitur quod «ita
debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum». Nota:

Torna all'inizio