QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima est de unione. Secunda de assumente unionem.
Tertia de assumpto.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Quid sit unio; 2. Utrum unio sit facta in natura;
3. Utrum sit facta in persona.
ARTICULUS 1
Utrum unio sit aliquid creatum.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod unio non sit aliqua creatura. Unio enim est in eo quod per eam
unum dicitur. Sed divina natura dicitur unita humanae. Ergo unio est in divina
natura. Sed nihil est in Deo creatum. Ergo unio non est aliquid creatum.
2. Praeterea, unio est relativum aequiparantiae. Sed huiusmodi relativa similiter
se habent ad utrumque extremum. Ergo vel est in divina natura et humana; et sic
idem quod prius: vel in neutra; et sic nusquam est, et ita non esset creatura.
3. Praeterea, nihil creatum dicitur de Deo nisi vel per causam, ut cum dicitur
aliquid scire, quia facit nos scire; vel per assumptionem, ut cum dicitur homo;
vel per similitudinem, ut cum dicitur leo vel agnus Dei. Sed cum dicitur divina
natura unita humanae naturae, hoc non tantum per causam dicitur, quia sic
Pater diceretur unitus, quia hanc facit unionem: nec per assumptionem; quia si
assumpsit unionem, aliqua unio esset Dei ad unionem, et sic in infinitum: nec
iterum per similitudinem, quia tunc unio non diceretur secundum veritatem rei,
sed secundum metaphoram; et sic Deus homo diceretur metaphorice, sicut dicitur
leo vel agnus. Ergo unio non est quid creatum.
SED CONTRA, omne quod est et non est creatum, est aeternum. Sed unio est, quia
per eam secundum rem unitae sunt duae naturae in una persona, et non est ab
aeterno, sed in tempore incepit. Ergo est creatum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR, quod sit minima unionum. Quia quanto unita magis
distant, tanto est minor unio. Sed divina natura et humana quae dicuntur unita,
maxime distant. Ergo unio est minima.
2. Praeterea, quanto maior est compositio, tanto minor unio. Sed in Christo est
maxima compositio: quia post compositionem quam natura facit in homine,
quae est maxima inter omnes naturales compositiones, est ibi coniunctio
Divinitatis et humanitatis. Ergo est ibi minima unio.
|
|