Salimbene de Adam: Cronica

Pag 773


filius suus et dominus Matheus de Foliano et dominus Iacobinus
de Rodelia et dominus Guido de Tripolis cum suis sequacibus.
In Inferiori vero parte principales erant: dominus Rolandinus de
Canussa et dominus Franciscus de Foliano et frater suus prepositus
Carpineti et dominus Guido de Albareto et Icilinus filius suus et
alius filius suus dominus Rolandus abbas Canusinus et Scarabellus
et Manfredinus de Guertio et dominus Hugo Conradi cum Conradino
filio suo et dominus Iacobinus de Panceriis cum Thomasino
filio suo et dominus Bartholomeus de Panceriis cum Çacharia filio
suo et dominus Guillielmus de Lupicinis abbas Sancti Prosperi,
qui fecit pacem cum Bojardis et remansit in monasterio suo, et
dominus Garxendonius de Lupicinis. Hic sinistravit, partem suam
relinquendo, et adhesit domino Matheo de Foliano et affinitate
coniunctus est ei, accipiendo filiam eius et dando eam Hugolino
filio suo. Item dominus Guido de Lupicinis et alii plures cum
suis sequacibus.
In Parma autem erat ista divisio. Dominus Opiço Parmensis
episcopus capitaneus erat partis unius cum sequacibus suis. Ex
altera vero parte erat dominus Hugo Rubeus, eius germanus consanguineus,
quia filii duarum sororum erant, qui duo fuerunt
nepotes domini pape Innocentii quarti. Porro cum domino Hugone
Rubeo erant illi de Corigia et multi alii de Parma digni relatu.
Pompe et ambitiones iste sunt et penitus abiciende et contemnende
ab hominibus habentibus sensum, quia Apostolus in prima
ad Cor. dicit, I: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini
nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis
scismata.
Videntes itaque Regini et cognoscentes quod non curialiter
responderant Parmensibus in ambaxatoribus suis, penitentia ducti
nec non et necessitate coacti, elegerunt ambaxatores aliquos et
miserunt eos Parmam et obtinuerunt a Parmensibus quicquid
petere voluerunt; et fecerunt eos iurare per animam suam quod
observarent omnia que petebant, que sunt hec, videlicet: si aliqua
pars de Regio malitiose expelleret aliam, semper iuvarent partem
iniuste expulsam, et multa alia que ad pacem conservandam
efficaciter pertinebant. Ambaxatores, autem, qui Parmensibus

Torna all'inizio