ne locutio quadam nuditate contemptibilis videatur; (13) nec
sunt qualiaqumque verba vel adiectiva ponenda, sed ea dum
taxat que maiorem videntur parere venustatem, sicut nomina
in 'vus' desinentia, ut 'festivus', 'nativus', 'votivus', 'inductivus';
(14) vel in 'aris', ut 'auxiliaris', 'lunaris', 'solaris', 'popularis';
(15) vel in 'alis', ut 'papalis', 'pontificalis', 'imperialis',
'magistralis'; (16) vel in 'osus', ut 'speciosus', 'fructuosus',
'luxuriosus', 'studiosus'; (17) vel in 'orus', ut 'decorus', 'honorus',
'fulgorus' et 'sonorus'; (18) vel in 'ensis', ut 'forensis', 'pratensis',
'Bononiensis'; (19) vel in 'atus', ut 'infulatus', 'trabeatus',
'galeatus', 'consulatus' quod substantivum est; (20) vel in
'cus', ut 'aromaticus', 'apostaticus', 'ecclesiasticus' et 'scolasticus';
(21) vel in 'eus', ut 'aureus', 'argenteus', 'ferreus', 'marmoreus'.
(22) Eadem quoque diligentia sit in verbis, ut 'purgat',
'honorat', 'palliat' et 'venustat', 'nobilitat' et 'coronat', 'edocet'
et 'prefulget', 'instruit' et 'depingit', 'erudit' et 'insignit', 'veneratur'
et 'tuetur', 'exoritur' et 'potitur' et multa similia que
arbitrio relinquimus inventoris. (23) Participiis quoque sepius
est utendum, sed gerundiis in frequenter, quia illa sunt valde
acommoda, hec ambigua ultra modum. (24) Ex hoc patet quod
|
|