Senatus". 106 Genitiuus pluralis fit a nominatiuo singulari
abiecta s et assumpta um , ut "Senatus, Senatuum". 107 Datiuus et
ablatiuus fit a nominatiuo singulari mutata u in i et interposita
bu , ut "Senatus, Senatibus"; differentie tamen causa, est quando
seruant u , ut "artubus", "partubus", "arcubus", ab "artu", "partu", "arcu";
"artibus" uero, "partibus", "arcibus", ab "arte", "parte", "arce",
nominibus tercie declinationis, ueniunt. 108 Veteres tamen,
etiam si non sit differentia, tamen aliquando u pro i ponunt, ut
"portubus", "tribubus", "lacubus". 109 Neutra uero correpta u singulari
assumunt a in nominatiuo, accusatiuo et uocatiuo plurali,
ut "cornu, cornua". 110 Genitiuus uero, datiuus et ablatiuus sic
fiunt in neutro, sicut in masculino, ut "cornuum, cornibus". 111
Quinta declinatio unam habet terminationem in es productam;
et sunt omnia feminina, excipitur "dies" et "meridies". 112 Genitiuus
et datiuus eius fit a nominatiuo abiecta s et assumpta i diuisa,
ut "dies, diei", "facies, faciei"; et omnia seruant e productam, si
i habeant ante es in nominatiuo, ut "acies, aciei", "rabies, rabiei";
si uero consonantem, corripiunt e , ut "fides, fidei", "res, rei", "spes,
spei" et "plebes, plebei". 113 Veteres tamen hunc genitiuum et
datiuum similem ablatiuo protulerunt frequenter, ut "die" pro
|
|