in Suessa et in pluribus aliis locis, sicut hic declaramus, 
per huiusmodi descripciones. 
OFFERCIO SANCTI LIBERATORIS IN CAPITE PISCARIE. 
In Dei nomine. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi 
anni sunt millesimo tricesimo quinto, et dies marcii novem, 
per indiccionem terciam. Ideo constat me Iohannes, filius quondam 
Tetaldi, ab hodierna die, propria et expontanea mea bona 
voluntate, tractante et considerante me de Dei omnipotentis 
magna misericordia, et remedium salutis anime mee, et pro 
anima Tetaldi, qui fuit genitor meus, et pro anima Tederade, 
que fuit genitrice mea, ut quando nos in eterno seculo venerimus 
ad illam vocem desiderabilem, ubi dicit Dominus: «Venite, 
«benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum 
«est ab origine mundi», quod ibi nos pius Dominus peccata 
nostra minuare dignetur, ad graciam Dei altissimi revocare dignetur. 
Propterea ego, iam nominatus Iohannes, iudico atque 
offero in monasterio Beati Vincencii, levite et martyris Christi, 
quod super ripas Vulturni fluminis situs est, in vocabulo Samnie, 
in quo domnus Ylarius abbas preest, hoc est integra ecclesia 
mea, vocabulo domini Sancti Liberatoris, que est in territorio 
Balvense, in loco, qui dicitur Caput Piscarie, que edificatum est
  |  
  |