sicut fulgur de celo cadentem». Ideo econtra dicit Seneca: «Redige
te ad parva, a quibus cadere non potes». Similiter Ecclesiasticus
29 utile consilium dat: Minimum pro magno placeat tibi, et improperium
peregrinationis non audies.
Ostenditur hic auctoritatibus et exemplis quod valde insipienter facit quicumque
intromittit se de aliqua prelatione habenda.
Quod accidit domino Guillielmo de Foliano, qui sub contentione
electus fuit in episcopum Reginum cum domino Guiçólo de Albriconibus,
et oportuit eum ire Mantuam occasione partium imperatoris
et Ecclesie, MCCXLIII. Idem accidit domino Matheo de Pio,
qui, cum esset canonicus Mutinensis ecclesie et dominus ecclesie
de Ganacéto, procuravit ut haberet episcopatum Mutinensem,
et habuit; et erat homo gibosus et deformiter inclinatus; et provocate
sunt partes occasione sui, et expulsa fuit pars imperialis
de Mutina, ex qua parte ipse erat; et ivit peregrinando per Romagnolam,
ut vidi oculis meis apud Ravennam et apud Faventiam
et apud Furlivium, quando guerra erat ibi validior. Nota quod
valde insipienter facit quicumque intromittit se de prelatione aliqua
habenda, in qua animarum cura committitur, si salva conscientia
vitare eam potest. Quod potest probari rationibus et
exemplis.
Rationibus sic: Noli laborare ut diteris, sed prudentie tue pone
modum. Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia
facient sibi pennas quasi aquile et volabunt in celum (Prover. XXIII).
Item Eccle. VII: Quid necesse est homini maiora se querere, cum
ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis
sue et tempore quod velud umbra preteriit? Ideo dicit Ecclesiasticus
III: Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris,
sed que precepit tibi Deus, cogita illa semper. Item Eccli. VII:
Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne
forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in equitate tua.
Item Iudicum VIII: Dixerunt omnes viri Israel ad Gedeon:
Dominare nostri, tu et filius tuus et ftlius filii tui, quia liberasti
|
|