solemnitatis gloria reliquos dies dominicos antecellit, ita quoque et sabbatum
quod inter utrumque consistit, plusquam caetera sabbata sub abstinentiae
rigore necesse est observari. Sicut enim parasceve crucis dies est
doloris, sic et sabbatum sepulturae dies agnoscitur et moeroris. Quod si
pro labore de longinquo ad baptismi lavacra concurrentium, vel diversorum
debilitate fragilium, eodem die apud quosdam usus inholevit aliquantulum
indulgentius vivere spiritalibus hoc ferendum est, non sequendum.
Ne si tunc isti sumendis dapibus vacant, cum adhuc apostoli
omnes plorant, ab eorum se coetu, quod absit, exortes ostendant.
Nec nobis obiciatur quod tunc in missarum solemniis Gloria in excelsis
iam resurrectionis gloria, in morte Domini baptizari videantur. Ideoque
missa quae intra ipsum diem prohibetur, nocte celebrari praecipitur,
ut nimirum in quodam meditullio, hinc mortis Christi, inde resurrectionis,
generalis baptismi constituatur salutare mysterium. In baptismi siquidem
sacramento ad imitationem Christi et morimur et resurgimus. Morimur
dum in aquam mergimur, resurgimus dum levamur. Unde dicit apostolus:
Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo
atque paschalis. Dum postquam alleluia canitur, mox etiam tractus
|
|