: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 502


Sed ventosarum vobis item competit usus.
Quolibet in membro signum proprium videatur;
Non tantum laedatur, quia corpus debilitatur.
Summa tenet vervex, bos collum, brachia fratres,
Cancer habet pectus, dorsum virgoque ventrem,
Renes libraque, draco vulvam, crura sagitta,
Capraque genua, pes pisces, tibia urna.
Art. 4. Tempus necessitatis - Sit senium atque juventa, si sanguis abundat,
In sene vel juvene si venae sanguine plenae,
Omni mense bene confert incisio venae.
Art. 5. Tempus electionis - “Hi sunt tres menses, majus, september, aprilis
“In quibus eminuas, ut longo tempore vivas;
Martini, Blasii, Philippi, Bartholomaei
Venas praecidant, ut longo tempore vivas.
Art. 6. Prohibentia flebotomiam - “Frigida natura, frigens regio, dolor ingens,
“Post lavacrum, coitum, minor aetas atque senilis,
“Morbus prolixus, repletio potus et escae;
“Si fragilis vel subtilis sensus stomachi fit,
“Et fastiditi, tibi non sunt flebotomandi.
Art. 7. Dispositio ad flebotomiam - “Quid debes facere quando vis flebotomare,
“Vel quando minuis, fueris vel quando minutus:
“Unctio, sive potus, lavacrum, vel fascia, motus,
“Debent non fragili tibi singula mente teneri.
Art. 8. Effectus flebotomiae - “Exhilarat tristes, iratos placat, amantes
“Ne sint amantes flebotomia facit.
Art. 9. Plaga venae - “Fac plagam largam mediocriter, ut cito fumus
“Exeas uberius, liberiusque cruor.
Art. 10. Cautelae ad flebotomiam - “Sanguine subtracto sex horis est vigilandum,
“Ne somni fumus laedat sensibile corpus;
“Ne nervum laedas non sit tibi plaga profunda;
“Sanguine purgatus non carpas protinus escas;




1730




1735




1740




1745




1750




1755

Torna all'inizio