Petrus Damiani: Epistulae

Pag 40


gratias agite. Qui nimirum peccandi vobis materiam subtrahens tamquam
a noxiis vos prohibet alimentis, ut ad robur aeternae provehat incolomitatis.
Flagellis vos durioribus cingit, verberibus erudit, ut margarita sua
nunc limet et poliat, quae postmodum sine tinnitu securis et mallei vel
cuiuslibet ferramenti sonitu in templi caelestis aedificio ponat.
Igitur, dilectissimae, cum vobis ex huius mundi turbinibus frementior
tempestas ingruerit, cum illata ab adversariis iniuria vos contumeliosa
percellit, orationis illico latibulum petite, ad fletus et lamenta concurrite,
atque ab aestu persequentium, ad lacrimarum protinus refrigerium festinate.
Ut dum mens vestra foris non invenit, ubi valeat secura quiescere,
se intra se colligens ab omni studeas mundani strepitus perturbatione
sopire. Neque vos ab orationis studio fletus ariditas frangat, videlicet si
mox, ut conamini, lacrimae non erumpant. Ieiunii namque, cui vos districtius
inhaeretis, haec esse natura dignoscitur, ut cum multos provectuum
fructus accumulet, interdum tamen et iras accendat et lacrimas minuat. Et
de ira quidem, quia per ieiunium crescat, manifesta est Ysaie sententia,
qua dicit: Ecce , inquit, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno
impie .
Quod autem longo ieiunio lacrimae subtrahantur, testatur Iosephus,
qui, cum vindictam, quae Hierusalem et persecutoribus Domini a Vespasiano
et Tito principibus est irrogata, narraret, inter caetera ultricium poenarum
genera, hoc etiam addidit dicens: Sed nec planctus , inquit, ex more
defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum vendicaverat fames,
sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrimarum . Unde
cum visibiles lacrimas non potestis ex oculis carnis exprimere, sufficiat
vobis, excessus proprios intra contriti cordis archana deflere. Ibi tenebras
admissi reatus aspicite, et quia dignum est, quod patimini, ipsae quoque
sententia recti examinis iudicate. Lux namque inter tenebras convalescit,
et lucifer, qui in die oculos fugit, in nocte radios proprii splendoris expandit.
Nos itaque si veram lucem in cordibus nostris oriri volumus, non nos
lucem esse fingamus, sed reatus nostri tenebras veraciter agnoscamus. Et

Torna all'inizio