Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 386


Ad secundum dicendum, quod illud secundum quod nobis dissimiles sunt, odire
debemus in eis, et destruere quantum prossumus: et hoc est eorum naturam
diligere, quia eorum malitia bonitati naturae repugnat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad id quod nunc est, non gaudeant
eisdem, tamen possibile est ut eisdem gaudeant; et ideo dicit Philosophus
in 9 Ethic., quod non confestim dissolvenda est amicitia ad eum qui ex bono
factus est malus, sed multo plus adiuvandi sunt ad recuperandam bonitatem
virtutis quam ad recuperandam possessionem bonorum temporalium.
Ad quartum dicendum, quod quamvis actu non redament, tamen nati sunt redamare,
et praecipue in vita futura, cuius vitae communicationem praecipue
attendit caritas; unde bene potest esse etiam inter eos qui se in hac vita non
cognoscunt.
Ad quintum dicendum, quod malus in seipso divisus est, quia per affectum malitiae
impugnat bonitatem naturae; et secundum hoc dicitur seipsum odire. Nos
autem malos quantum ad naturam quam habent, diligere debemus, non quantum
ad malitiam.
ARTICULUS 5
Utrum daemones ex caritate sint diligendi
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones ex caritate sint diligendi. Lev. 19, 18: «Dilige proximum
tuum». Glossa: «Proximus non propinquitate sanguinis intelligendus est,
sed societate rationis». Sed daemones et damnati nobiscum habent societatem
in ratione. Ergo sunt ex caritate diligendi.
2. Praeterea, dictum est, art. praec., quod malos debemus diligere ratione naturae,
quae in eis bona est. Sed, sicut dicit Dionysius, in daemonibus
est etiam natura bona: quia bona naturalia per peccatum non amiserunt.
Ergo sunt diligendi ex caritate.
3. Praeterea, omnem creaturam rationalem quam Deus diligit, ex caritate diligit.
Sed Deus diligit daemones, quia diligit omnia quae fecit. Ergo ex caritate
diligit eos, cum sint rationales creaturae. Ergo et nos ex caritate debemus eos
diligere.
4. Praeterea, quod facit ad cumulum nostri meriti et ad Dei gloriam, debemus
ex caritate diligere. Sed daemones, inquantum nos tentant, nobis proficiunt,
sicut in 2 lib., dist. 6, dictum est; et iterum gloria Dei in eis manifestatur. Ergo
sunt ex caritate diligendi.

Torna all'inizio