Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 18

Ep. 8


ulterius ministrandi locum habeant; illi quoque qui ecclesias
datione pecunie obtinent omnino eas perdant, nec deinceps
uendere aut emere alicui liceat; sed nec illi qui in crimine fornicationis
iacent missas celebrare aut secundum inferiores ordines
ministrare altari debeant. Statuimus etiam ut si ipsi contemptores
fuerint nostrarum immo sanctorum patrum constitutionum,
populus nullomodo eorum officia recipiat ut qui pro amore Dei et
officii dignitate non corriguntur, uerecundia seculi et obiurgatione
populi resipiscant. Studeat igitur fraternitas tua sic se in his
nobis cooperatricem exhibere, sic crimina ista radicitus de ecclesiis
tuis euellere, quatinus boni pastoris meritum apud Deum ualeas
obtinere et Romana ecclesia de te sicut de karissimo fratre et
studioso cooperatore debeat gaudere.

Torna all'inizio