vocati sunt et postea Severiani a Severo discipulo eius. Hisque temporibus
tanta fuit pestis per Urbem et orbem, quod pené usque ad internitionem Romanus deleretur
exercitus. Acticus phylosophus extitit.
Anno Domini CLXXXIIII. Comodus Marci filius regnavit aput Romanos an[nis]
XIII; nichil paternum habuit, nisi quod contra Germanos dimicavit. Septembrem a suo nomine
Comodus nominari voluit. Termas Rome fecit. Uxoris poculo est occisus; ádeo
nequam fuit, quod etiam mortuus hostis humani generis diceretur, quia multos nobilium interfecit.
Huius temporibus Hyrenes Lugdunensis episcopus, Policarpi discipulus, Demetrius
Alexandrinus, Serapio Anthiocenus claruerunt episcopi et Panthenus phylosophus theologus
Alexandrinus et Apollonius martyr et Theodocio Ephesinus interpres et Clemens Alexandrinus,
qui multa conscripsit. Protus et Iacinctus et Eugenia martirio coronati sunt.
Hisque temporibus fuerunt Catafrige, a Frigia dicti heretici, qui secundas nuptias condempnabant.
Quorum auctor fuit Montanus, qui se Paraclitum nominabat, habens secum
duas mulieres, Priscam et Maximillam, insani spiritus, que se prophetissas esse iactabant. Hisque
temporibus Victor Eleutero in apostolica sede successit. Cuius temporibus
mota est questio in Asia, si celebrandum sit pascha in XIIII. luna. Unde Victor precepit
orientalibus, ut cum Romana ecclesia pascha die dominico post lunam XIIII. celebrarent.
Anno Domini CLXXXXVII. Helyus Pertinax regnavit aput Romanos men[sibus] VI.
Hic septuagenario maior, cum prefecturam Urbis ageret, ex senatus consulto imperare iussus
[est], et quia pertinaciter resistebat, Pertinax dictus est. Quem cum senatus rogaret,
quod uxorem suam vocaret augustam, respondit sufficere, quod regnaret invitus. Pertinax
scelere Iuliani occiditur.
Anno Domini CLXXXXVII. Iulianus aput Romanos regnavit men[sibus] VII, quem
aput pontem Milvium Severus occidit.
Anno Domini CXCVIII. Severus aput Romanos regnavit annis XVIII. Hic fuit ex
Affrica oriundus, philosophus civilibus studiis clarus, sed parcus; multa bella feliciter gessit. Nam
Parthos, Arabas, Britannos superavit et quendam Clodium Albinum, qui fuerat in morte
Pertinacis et se cesarem in Gallia fecit, aput Lugdunum occidit. Ut receptas provincias
securitate muniret, vallum fecit a mari ad mare per CXXXII milia passuum. Termas Rome fecit.
Christianos persecutus est. Demum Eboraci moritur in Britania. Cuius temporibus
Zepherinus Rome fuit episcopus, qui precepit altaris vasa fore vitrea, que prius erant lignea.
Narcissus Iherosolimitanus claruit et Symachus interpres quartus, et Leonides pater Origenis
martirio coronatur. Et contra filius Origenes in Alexandria studiis enutritur, Clementis
|
1
5
10
15
20
25
30
|