Cum igitur habeamus que sint notiones, quare dicit eas inconversibiles,
eas dumtaxat que divinitati conveniunt? Quod multis modis determinari
potest. Quod inde eas appellaverit inconversibiles, quia per
se sunt note et indemonstrabiles, tanteque generositatis existant, quod
in solam theologie facultatem sua singulari prerogativa respiciant, nec
ad alias se facultates seu opificia possint aliquatenus vertere, cum soli excellentissime
divinitati deserviant. Vel ob id dicuntur inconversibiles, quia
necessaria quadam sue institutionis natura, non creaturam sed Creatorem
inspiciunt, id est necessarie sunt, et unam singularem Dei contemplantur
essentiam sine conversione contemplationis. Unde habemus illam in
Ezechiele notionem, quia «ibant animalia et revertebantur». Vel
fortasse et etiam quod levius intelligi potest atque facilius, notiones
inconvertibiles dixit divinas nominationes, de quibus supra taxavit que
ideo appellantur inconvertibiles quia cum in omni divinitate assint inconvertibiliter,
ad aliquod divinitatis non se convertant, ut <uni> soli
competant quod in omni sese porrigebant, aut ad unam solam personam
se contrahant quod omnibus conveniebant. Inconversibiles ergo sunt
divinorum eloquiorum notiones, quia cum sint in omni divinitate unite,
non ad aliquam personarum divisim convertuntur divinitatis nominationes.
Quam rationem inconversibilitatis causative sanctus Dionisius elegantissima
totius divinitatis notione seu maxima subponit et infit: quia
omnia toti divititati adsunt. Hec enim est illa maxima, illa divinitatis
precipua notio, qua divinitatis cunctas denominationes de tota divinitate
inconvertibiliter dici verissima ratiocinatione firmare fas est.
Verum cum omnia divina toti divinitati assunt, ea que toti divinitati
non assunt, non esse divina videntur. Quare paternitas Patris seu
gignere, vel filiatio Filii seu gigni, quia toti divinitati non assunt, non
divina fore conspicantur. Ad quod dicendum: “quia divina sunt, id
est Dei sunt, ergo toti divinitati conveniunt” non sequitur, quoniam
non sunt denominationes a divinitate, sed a notione vel a personali
proprietate id quod dicitur Pater vel Filius. Quapropter divinun esse
dicitur duobus modis. Dicitur enin divinum, id est Dei, sicut personales
proprietates, sicut verba, sicut miracula divina; dicitur divinum, id est
divinitate denominatum, sicut bonum et iustum et huiusmodi denominationes,
|
|