: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 784


CAPITULUM VII
In eodem vico qui Viculus nominatur quaedam mulier fuerat, quam
corporalis aegritudo omnino demerserat. Quae auditis sancti Symeonis
virtutibus, navigio est posita, ad sanctum corpus celeriter est adducta.
Ubi non multis diebus ante sanctas reliquias decumbans, cum orationibus
indesinenter persisteret, quod puro expetit desiderio, celeri est consecuta
effectu. Quae dum inter preces aliquantas morulas faceret et sancti Symeonis
imploraret suffragia, suis ibidem obsequiis decenter exhibitis, continuo saluti
est reddita. Ad locum unde venerat sanitate recepta, cum gaudio
est reversa.
CAPITULUM VIII
Non multo post tempore ex praedicto loco puella tunc venerat, cuius
Dei nutu manus aruerat. Quae ut ad sancti Symeonis corpus accessit
et munus quod oblatura Deo erat, mentis puritate flebiliter obtulit, quod
fideliter petiit, efficaciter impetrare promeruit. Mox autem ut ad missae
celebrationem cum matre et parentibus devote insisteret ac iuxta morem
candelam presbitero offerret, manum aridam, quam cum lumine presbitero
porrexit, ariditate repente extincta sanam recepit.
CAPITULUM VIIII
His itaque peractis aliud memorandum de sancto viro supponimus,
quod cuidam monacho in eodem monasterio quondam contigisse audivimus.
Frater quidam in eodem monasterio, Wido nomine, quodam tempore
habebatur, cuius vita et conversatio satis idonea esse probatur. Qui,
dum una dierum ad mensam cum fratribus communiter ederet, os piscis
ita gutturi eius infigitur, quod ex eadem infixione spiritum emittere penitus
credebatur. Qui nimia praefocatus angustia, tanto acrius cruciabatur dolore,
quanto sibi vicinius senserat mortis periculum imminere.
Quid ageret ut mortem evaderet? A mensa protinus concitatus surrexit
et ad sancti Symeonis loculum, magnis cum clamoribus, moribundus cucurrit.
Iam iamque ita eum repentina mors nexibus strinxerat, quod revolutis
oculis omnes illum vitam exhalare credebant. Ubi aliquamdiu provolutus,

Torna all'inizio