vertatur ut: fortis dextram, id est "Fortem habens dextram"; celer
pedes, id est "celeres pedes habens" et sic in ceteris. Et
nominativus quoque per omnes casus declinari potest tam in
singulari quam in plurali accusativo nullatenus variato ut
"puella pulcra colorem, pulcre colorem, pulcram colorem, a
pulcra colorem".
Ablativus etiam coniungitur nominativo, quando per cum
se aliquid devenire * demonstratur illi, quod per nominativum
profertur ut: "acutus oculis, validus viribus, gloriosus laude",
que interpretantur sic, ut addita 'per' prepositione et ablativo
verso in accusativum dicatur: "fortis virtute", id est, "per
virtutem"; "gloriosus laude", id est "per laudem" et sic in reliquis.
His de epistolarum constructione premissis nunc ad
earum exempla veniamus.
Exemplum assignative epistole
"B. divina favente gratia sancte Lucane ecclesie preposito
venerabili prosapia et moribus adhornato, L. humilis clericus
salutem cum debite servitutis obsequio.
Quanta prudentia, quanta modestia, quanta tranquillitate,
quanta quoque benivolentia aurem indolis primordio cunctis
placabilis exibuistis, quanta quoque mellis saporis dulcedine
cunctis munificus, placidus, ingenuus atque delectabilis affuistis,
non mea verborum series nec scriptorum figure prevalent
annotare, quoniam quidem nostris partibus immorans et
Bononiensium finibus applicitus vel in Etrurie situ scolarum
regimine studens ita suavitate vultusque claritate cunctis amabilis
extitistis, ut non solum indigena putaremini, verum etiam
|
|