De cultu post diluvium (507-9).  
  
1.  Sem studuit colere verum Deum…. Hic secundo anno  post  
diluvium genuit Arfaxat qui eciam genuit Elam, a quo nobilis  
generacio Alanorum in oriente dicitur exorta; et est hodie  
maior et nobilior nacio mundi et homines pulcriores et forciores.  
Quorum auxilio Tartari optinuerunt imperium orientis et sine  
quibus nunquam habuerunt victoriam gloriosam; conduxit enim  
Cingwis Caam, primus Thartarorum Rex, de eis LXXII principes,  
quando voluit precepto dei castigare mundum.  
2. Genuit autem Sem XXIV principes familiarum, Caam  
XXXIII, Iaphet pater noster XV, et tot postmodum divise sunt  
lingwe, minus tantummodo una etc. Arfaxat filius Sem anno  
etatis XXXV genuit Sela vel Sale, a quo Yndia populata est  
et divisa in tria regna. Quorum primum vocatur Manzi, maior  
et nobilior provincia mundi pulcrior amenior et lacior, in qua  
est illa nobilis civitas Campsay, Zayton, Cynkalan, Ianu et  
alie multe civitates Manzi olim Cyn, ubi usque hodie est portus  
et civitas nobilis, que dicitur Cynkalan, id est magna Yndia,  
nam Kalan est magnum ad differenciam secunde Yndie que  
dicitur Mymbar, ubi est Cynkali, id est parvum, parva Yndia. 
  |  
  |