Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1096


vel dubitatione tenebantur oculi eorum ne eum cognoscerent; et ista detentio
dicitur aorasia, de qua dicitur in Glossa, Gen. 19, non quod esset
aliquod impedimentum ex parte visus corporalis in discipulis sicut potuit esse
in sodomitis. Vel potest dici quod quamvis visui repraesentaretur propria species,
in qua soliti erant eum videre; tamen virtute divina impediebantur vires
interiores, ne sequerentur iudicium de persona illa quae esset; et sic ea quae
exterius agebantur, conformabantur his quae interius contingebant in ipsis, ut
praesentem haberent, et non cognoscerent: quia amabant, sed dubitabant, ut
dicit Gregorius.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter vehementiam imaginationis
contingit aliquando quod illud quod imaginatio apprehendit, videtur esse praesens
in visu, non solum in dormiendo, sed etiam in vigilando. Similiter etiam
contingit quod ex oppositione aliquorum corporum videtur aliqua effigies, ac si
esset hominum, vel aliorum animalium. Iterum etiam apparitiones visibiles daemonum
et etiam Angelorum consueverunt fieri per corpora aerea inspissata;
unde statim cum volunt, dissolvuntur. Et ideo Dominus ad ostendendum veritatem
resurrectionis, palpationem visui adiunxit, ut excluderetur visio per immutationem
visus ab imaginatione, et visio umbrarum, et visio spirituum apparentium.
AD OBIECTA
Ad primum dicendum, quod omne corpus tangibile est per naturam corruptibile;
unde secundum philosophos caelum est visibile, sed non tangibile. Sed quod
est per naturam corruptibile, potest esse per gloriam incorruptibile. Unde
quamvis corruptibile et incorruptibile sint contraria simpliciter propter quod
dicit Gregorius, quod ostendit in se duo contraria; tamen
corruptibile per naturam et incorruptibile per gratiam non sunt contraria.
Unde sicut corpus gloriosum habet in potestate sua quod possit videri et non
videri; ita habet in potestate quod possit palpari et non palpari, et utrumque
sine miraculo: sed palpatur per naturam corporis; non palpabile autem est,
inquantum corpus est instrumentum animae gloriosae.
Ad secundum dicendum, quod palpatio non pertinet ad sensum tactus inquantum
est discretivus calidi et frigidi, et huiusmodi contrariorum; sed inquantum
est discretivus corporum solidorum quae habent potentiam naturalem resistendi
dividenti; et haec quidem soliditas est in corporibus gloriosis, etsi non sint
qualitates illae contrariae. Vel dicendum, quod qualitates illae sunt in corpore
glorioso, et erunt in elementis quantum ad substantiam, sed non quantum ad
actionem, qua unum agat in alterum: continebuntur enim per formam gloriae
ne agant, sicut continentur per formam naturalem ne dissolvant coniunctum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis glorioso corpori nullum corpus non gloriosum
possit resistere; tamen corpus gloriosum potest resistere cuilibet alteri
corpori; et secundum hoc potest palpari quando vult.

Torna all'inizio