ipsos, qui contra nos et Imperium et in fideles
nostros alios lascivire nituntur, ad defensionem
domus propriae necessario revocetis:
quod multitudinem devotionis vestrae, quam
in auribus nostris retroactis temporibus spondebatis,
in oculis Excellentiae nostrae, nos
experiri viriliter videamus.
Cap. LXXXI.
Magister Petrus de Vinea significat magistro
Rofredo ut vadat ad Curiam.
Suo magistro Rofredo de Benevento, suus
P. de Vinea novae relationis gaudium et
veteris devotionis affectum. Adventum
vestrum ad Curiam, ante vocationem expedire
credimus. Nunc autem credimus oportere,
ne vocans in vocato contemptum, et imperans
per vocationis literas habeat se deceptum.
Igitur, ut breviter me expediam, vel
venire socerum expedit, vel generum non remitti
etc.
Cap. LXXXII.
Aretinis fidelibus suis, ut parent se armis et
equis, cum expeditis jam nogociis Lombardiae
intendat ire in regnum.
Ut vestrae devotionis integritas, quam nostrae
prosperitatis avidam fore confidimus,
|
|