Petrus Damiani: Epistulae

Pag 264


Aurelius vero Cartaginensis episcopus inter caetera sic ait: Placuit
sacros antistites ac Dei sacerdotes nec non et levitas vel qui sacramentis
divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod
a Deo postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit
antiquitas, nos quoque custodiamus . Faustinus etiam episcopus aecclesiae
Pontianae, alias Potentinae, provintiae Piceni, legatus Romanae aecclesiae
dixit: Placet ut episcopus, presbyter et diaconus vel qui sacramenta
contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. Ab universis
episcopis dictum est : Placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur

Torna all'inizio