furtim raptimque nuptias contrahere, ne forte per erroris ignaviam vel certe, quod
peius est, diabolico instigati amore inlicita conubia celebrentur, sed interventis pactis
sponsalibus, per aliquam dilationis moram, requisiti quin etiam diligenti cura vicini
vel maiores natu loci illius, qui possint scire lineam generationum utrorumque, sponsi
scilicet vel sponsae, in eo etiam, ut sine notitia sacerdotis plebis illius nullatenus fiat,
quatenus nulla deinceps separationis tribulatio intercedat. Si vero hoc ordine cuncta
peragantur ac probatum sine fraude testium fuerit et causa contigerit, quod postea
aut ipsi recordati fuerint, qui primum se nescire professi sunt, aut certe per aliorum
veratium hominum testimonium inventi fuerint in eo gradu consanguinitatis, quo segregari
solent, segregentur quidem ab invicem et agant paenitentiam et, si fieri
potest, perseverent utrique innupti. Quodsi propter incontinentiam vel certe, quod est
honestius, amore filiorum in id permanere nequeunt, transeant quidem ad secundas
nuptias. Hoc autem dicimus secundum indulgentiam, non secundum imperium. Beatiores
tamen erunt, si sic permanserint secundum nostrum consilium. Filii vero, qui
ex tali matrimonio procreati fuerint, legitimi habeantur ad hereditatem defuncti capiendam.
Qui autem non observaverint omnia haec, quae pro salute anime et fragilitate
vitae supra conpendiose scripta leguntur, et furtivas vel interdictas nuptias contrahere
praesumpserint et proximi cognationis fuerint inventi, separentur quoque et ipsi
et cunctis diebus vitae suae sub paenitentiae lamento permaneant atque ad secundas
nuptias numquam ille vel illa perveniant, alieni a communionis gratia iudicentur
filiique, qui de hoc tam incesto coniugio nati fuerint, improbi habeantur nullamque
rerum adipisci valeant parentum facultatem.
Capitulo VIIII. Illud praeterea per omnia praecaventes prohibere decrevimus,
ut nullus praesumat ante annos pubertatis, id est infra aetatem, puerum vel puellam
in matrimonium sociare nec in dissimili aetate, sed coaetaneos sibique consentientes.
Multas sepius ex huiuscemodi nuptiali contractu ruinas animarum factas audivimus et
tales fornicationes perpetratas, quales nec inter gentes; ita plane ut, cum contingit
puerum adultum esse et puellam parvulam et e contrario, si puella maturae aetatis et
puer sit tenere, et per virum cognata et socrus deprehendantur adulterae et per
puellam frater vel pater pueri tanti peccati flagitio pereant inretiti. Unde qui haec
prohibita de cetero usurpare praesumpserit ab omni ecclesiastico consortio sit alienus,
sed nec a publicis sit inmunis iudiciis.
Capitulo X. Item placuit, ut resoluto fornicationis causa iugali vinculo non
liceat viro, quamdiu adultera vivit, aliam uxorem ducere, licet sit illa adultera, sed
nec adulterae, quae paenas gravissimas vel paenitentiae tormentum luere debet, alium
|
|