HISTORIA DESTRUCTIONIS TROIAE
[Incipit prologus super hystoria destructionis Troye composita
per iudicem Guidonem de Columpna de Messana. ]
Licet cotidie uetera recentibus obruant, nonnulla tamen iam
dudum uetera precesserunt que sic sui magnitudine uiuaci sunt digna
memoria ut nec ea cecis morsibus uetustas abolere preualeat nec
exacti temporis antiqua curricula sopita taciturnitate concludant.
Vigent enim in illis pro gestorum magnitudine continuata recordia
dum preteritorum in posteros sermo dirigitur. Et antiquorum scripta,
fidelia conseruatricia premissorum, preterite uelud presentia
representant, et viris strenuis quos longa mundi etas iam dudum per
mortem absorbuit per librorum uigiles lectiones, ac si viuerent,
spiritum ymaginarie uirtutis infundunt. Troyane igitur urbis excidium
nulla dignum est longeui temporis uetustate detergi. Vt
continuis recordiis successorum floreret in mentibus, multorum scribentium calamus fideli scriptura depinxit. Nonnulli enim iam eius
ystorie poetice alludendo ueritatem ipsius in figurata commenta
|
|