Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 118


6. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei ecclesia consecuta est.
Nam pene omnes ecclesiarum substantias Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore
tenerentur, invaserunt. Sed huius salubri supplicatione rex permotus, et catholicam
fidem tenuit, et multas possessiones ecclesiae Christi largitus est atque episcopos, qui
in depressione et abiectione erant, ad dignitatis solitae honorem reduxit.
7. His diebus Tassilo a Childeperto rege Francorum aput Baioariam rex ordinatus
est. Qui mox cum exercitu in Sclaborum provinciam introiens, patrata victoria,
ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.
8. Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus Ravennae Romam
properavit. Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae a Langobardis tenebantur,
quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium, Hortas, Tuder, Ameria,
Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum
esset, statim Ticino egressus, cum valido exercitu civitatem Perusium petiit;
ibique per dies aliquod Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus
tradiderat, obsedit, et sine mora captum vita privavit. Huius regis adventu in
tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele
legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis homeliis refert. Rex igitur Agilulf,
rebus conpositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, suggerente maxime Theudelinda
regina sua coniuge, sicut eam beatus papa Gregorius suis epistulis saepius
ammonuit, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem firmissimam

Torna all'inizio