nobis ad audiendum idoneum comparamus. (4) Insinuatio est
quedam dissimulatio que ad eandem comparationem laborat
auditorem ducere, sed occulte.
9. (1) QUANDO SIT UTENDUM PRINCIPIO.
(2) Principio utimur in re dubia vel humili vel honesta. (3)
Res dubia dicitur que partem honestatis et partem turpitudinis
in se habet, ut si pro matre agat filius contra patrem. (4) In tali
ergo re subito est a benivolentia inchoandum, ne possit nobis
turpitudinis pars obesse. (5) Si autem res fuerit humilis, id est
modica et contemptibilis, ut si de una gallina coram magno iudice
ageretur, statim attentos debemus reddere auditores, ipsam
rem modicam sicut possumus extollendo. (6) Quod si fuerit res
honesta, id est per se dignitatem continens et virtutem, ut accusare
latronem, impugnare paricidam, defendere iura ecclesie vel
pupilli, tunc licet uti principio vel non uti. (7) Si utimur, honestatem
rei de qua intendimus illico debemus auditoribus demostrare
vel res de quibus dicturi sumus breviter exponemus. (8)
Quod si non placet uti principio, subito possumus ab aliqua
scriptura vel ab ipsa materia inchoare.
10. (1) DE TRIBUS CAUSIS INSINUANDI.
(2) Sicut principio, ita insinuatione utimur tribus causis,
|
|