Christi offerimus? Tam diu ergo ius nostrum creditori debemus, quam diu fidei nostrae
pignus penes eum est. Si autem a fide aberraverit et ius fidei quodammodo violaverit
et ita perdiderit pignus, per quod ei debemus, debitores illi ultra non sumus. Cum
enim alicui per Deum debitores sumus, quomodo consequens est, ut illum contra Deum
iuvemus? Aut quomodo velit, ut occasione nominis eius venias contra voluntatem eius
et quasi servando ius homini perdas illud Deo? Hinc enim periuri dicuntur, quod ius
perdiderint. Astipulatur in hoc nobis Hieronimus scribens inter alia: Sive , inquit,
fuerit ille pater sive mater, frater vel soror aut quilibet alius, tam diu noveris copulam
carnis et debitor eris promissi iuris, quam diu ille suum noverit creatorem, non
nomine dico, sed opere, nil omnino debebis . Ex omnibus igitur, quae praemisimus,
certum est, quod nec Rodulfus abiuraverit, nec Ildibrandus reprehensibilis fuerit, si
eciam electioni eius consensit.
VIII. Reliqua persequamur et quae in eum obiciunt, sicut Dominus dederit,
propulsemus. Ut taceamus de caeteris, inquiunt: ?Sed hoc quis excusabile faciet, quod
Teutonicos ad bella commovit vel saltim cum Heinrico pugnare permisit et, quod viris
religiosis minime convenit, persecutionem tantam in iam dictum regem exercuit? Et
docere est christianorum virorum, non bella movere, pati aequanimiter iniurias aliorum,
non ulcisci. Nichil tale Iesus, nichil tale quisquam legitur fecisse sanctorum?. Domini
et patres nostri ad ista respondeant, quia satisfacere nostris viribus non valemus. Dic,
pater Augustine, quod sentis. In libro adversus Donatistas: Si aecclesia , inquit, vera
ipsa est, quae persecutionem patitur, non quae facit, querant ab apostolo, quam aecclesiam
significabat Sara, quando persecutionem fatiebat ancillae. Liberam quippe matrem
nostram caelestem Iherusalem, id est veram Dei aecclesiam, in illa muliere dicit
fuisse figuratam, quae affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis illa
persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara cohercendo. Illa enim dominae
faciebat iniuriam, ista imponebat superbae disciplinam. Deinde quero: Si boni et
sancti viri nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur: cuius putant in
psalmo vocem, ubi legitur: ?Persequar inimicos meos? et cetera. Si ergo verum dicere
vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta, quam faciunt impii aecclesiae Christi.
Ista namque est beata, quae persecutionem patitur propter iusticiam . Item Augustinus:
Quod autem dicunt, qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt: non
petisse a regibus terrae apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus et
omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat imperator, qui ei
pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, quando adhuc illud propheticum
complebatur: ?Quare fremuerunt gentes? et reliqua? Nondum autem agebatur quod
paulo post in eodem psalmo subditur: ?Servite Domino in timore?. Quo enim modo
reges serviunt Domino in timore, nisi ea, quae contra iussa Domini fiunt, religiosa
severitate prohibendo atque plectendo? Idem alibi: Ubi est quod isti clamare consuerunt?
Cui vim Christus intulit? Quem coegit? Ecce habent Paulum apostolum.
Agnoscant in eo prius cogentem Christum et postea docentem; prius ferientem et postea
Consolantem . Item Pelagius papa: Nos vero hominum vaniloquia non retardent
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|