corporis inualescente molestia, anno uite sue tercio decimo mortuus est, et in ecclesie sancte
Marie de Panormo iuxta sepulchrum regis Rogerii aui sui honorifice est sepultus anno Domini
MCLXXII et medio mense Iunii, indictione. Rex autem cum aliquantis diebus Salerni
moram fecisset, simul cum Gualterio uenerabili Panormitano archiepiscopo, et Matheo
uicecancellario galeas ingressus Panormum rediit, ubi principis fratris sui morte cognita,
primo, sicut debuit, carni et nature compassus multum doluit, dehinc, sicut decuit, rationi
et suorum fidelium consiliis acquiescens, sui meroris in Domino consolationem accepit.
Anno Domini millesimo CLXXIII Fredericus autem Romanorum imperator recolens
et alta mente revoluens iniurias sibi a Lombardis frequenter illatas, et quod pene contra
eum omnes coniurassent, et quod Mediolanenses, eo prohibente, Mediolanum reedificassent,
et Alexandrini ciuitatem suam de nouo edificare cepissent, primo Christianum cancellarium
suum et Maguntinum archiepiscopum, uirum utique prouidum et discretum et in negotiis
bellicis aprime eruditum, per montana Lombardie et Ianuam usque in Thusciam et marciam
Ancone direxit. Dehinc marchione Montisferrati et Papiensibus et quibusdam aliis Lombardis
ipsum affectuose rogantibus, collecta magna multitudine Brebitionum et aliorum conductitiorum
militum, Italiam potenter intrauit.
Anno dominice incarnationis millesimo [CLXXIII]. Primo autem ingressu suo Astensem
ciuitatem, Taurinum et uicinas ciuitates, ipsis se sponte reddentibus, occupauit. Dehinc
marchionis Montisferrati et Papiensium suggestione Alexandriam ciuitatem obsedit. Multi
enim nobiles et populares uiri de terra prenominati marchionis oriundi, plures iniurias et
molestias ab eo perpessi, illius insolentiam perpeti non ualentes, relictis habitationibus suis
in quadam planicie pariter conuenerunt, et adiuuantibus eos Mediolanensibus et aliis Lombardis,
in eadem planicie ciuitatem de nouo edificare ceperunt, et eam ob reuerentiam pape
|
|