impedire eorum maxima bona. Tangit autem Philosophus
5. Polit. tria maxima bona, quae satagit impedire
tyrannus. videlicet pacem, virtutes, et scientias. Tyranni
enim nolunt cives habere pacem et concordiam adinvicem:
rursus nolunt eos esse magnanimos et virtuosos:
nec etiam volunt ipsos esse sapientes et disciplinatos. Quare
autem tyranni praedicta bona impediunt in civibus; infra
dicetur. sufficiat autem ad praesens scire, tyrannidem
esse pessimum principatum propter rationes tactas. Quod
autem reges summo opere debeant, ne principentur
principatu tyrannico, videre non est difficile. Nam
tanto peior est princeps, qunato peiori dominio principatur:
quare si omnem diligentiam adhibere debet rex ne
sit pessimus, summe curare debet ne dominetur per tyrannidem
qui est pessimum principatus.
Quod est officium regis, et qualiter rex se
habere debeat in regimine civitatis et
regni. Cap. VIII.
Si rex aut princeps gentem sibi commissam vult debite
gubernare, et scire desiderat quod sit eius officium:
diligenter considerare debet in naturalibus rebus. Nam si
natura tota administratur per ipsum Deum, qui est princeps
summus, et rex regum, a quo rectissime regitur universa
tota natura: quare a regimine, quod videmus in naturalibus,
derivari debet regimen, quod trahendum est
in arte de regimine regum; est enim ars imitatrix naturae.
In naturalibus autem sic videmus, quod natura primo
dat rebus ea per quae possunt consequi finem suum. Secundo
dat eis ea per quae possunt prohibentia removere.
Tertio per huiusmodi collata naturaliter intendunt in
suos fines sive in suos terminos. Ut natura dat igni levitatem,
per quam potest tendere sursum. Secundo dat ei
|
|