lacrimarum effusione deducto, planctus fit maximus inter
ciues, qui amodo omnis desperacionis uiam sibi estimant patenter
apertam, ex quo omnes regis filii, a quibus defensionis eorum spes
tota tendebat, defecerunt interfecti. Nunquid ipsius regis patris et
multo forcius infelicis Heccube matris sue necnon et sororum suarum
et multo forcius longe Helene dolores et lamenta facile esset
explicari posse sermone, et specialiter ipsius Helene, que fere
mortua plus quam uiginti uicibus nocta illa a corpore Paridis fuit
abstracta, cupiens mori cum mortuo et amplius uiuere non affectans?
Cuius uerba lamentacionis, etsi contineant multorum dolorum angustias
et que possent hominem ualde impium ad pietatis dulcedinem
lacessire et ad dolentis conpassionis affectum, hic tamen ea describere
in magnitudine operis fuit obmissum. Adeo quod rex
Priamus et Heccuba in tantum sunt in anxietatis Helene excedenti
dolore mirati quod, quasi dolorum eorum propriorum obliti, dolores
eorum a doloribus Helene anxiosa fomenta trahebant. Et cum
uiderint Helenam ob mortem Paridis tantis doloribus cruciari,
ipsam caram de cetero plus quam filiam habuerunt. Quid ultra?
Paratur Paridi in templo Iunonis preciosa nimium sepultura,
cuius forma et serie in narrandi modo postpositis. Corpus
Paridis in ea reconditum extitit et humatum.
[Incipit liber xxviiius de aduentu Panthasilee, regine
Amazonum. ]
Duobus mensibus integraliter euolutis, rex Priamus portas ciuitatis
noluit aperiri. Quare Troyanis existentibus clausis portis
ad nichil aliud uacauerunt nisi ad continuos gemitus et lamenta.
Agamenon uero regem Priamum interim multociens per nuncios
requisiuit ut ad bellum gentem suam exire mandaret. Quod rex
Priamus omnino negauit, timens suppremum excidium gentis sue,
et eo amplius quod rex Priamus indubitabilem spem habebat de quodam
succursu infallibiliter obtinendo ab Amazonum regina, que
|
|