Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 173

Liber II


velle videamur. Tum res similibus atque exemplis, si opus fuerit, confirmabitur; si periculosa erit, suspicionibus tota respergetur. Deinde omnia ad eum, qui propositus erit, adhortandi, dehortandi, rogandi aut rem aliquam obtinendi finem accommodabuntur. Eiusdem quoque generis est interpretatio non quaestionum, quae ad studiosum illud et contemplativum scribendi genus pertinent, sed negotiorum, quum aliqua signa rerum futurarum videmus, quae dubios atque ancipites rerum eventus faciunt, ut quum vel hominum voluntates vel actiones aliquae vel sententiae ita dubiae atque obscurae sunt, ut in utranque partem accipi possint. Quae quum inciderint, ut amici gratia interpretaturi simus, primum quidem de ea re, sive persona in universum disseremus et quid in ea boni, quid mali cognoscamus, ex ipsius natura et consuetudine ostendemus ut si quis taciturnus sit natura et nobis de amici causa breviter obscureque responderit, id nos non superbiae aut iracundiae aut malae in nos voluntati, sed naturae tribuemus. Item, si qua res ob difficultatem aut ob naturam sui generis, tardius quam volumus expediatur, id nos, quum ad amicum scribemus non odio personarum aut rei taedio, sed ipsius naturae, difficultatique tribuemus. Omnia vero in meliorem partem semper interpretabimur, ne amicum

Torna all'inizio