I 
Si cives cum civibus, qualiter ius civile precipit, 
viverent ac concordarent, honorem et statum sue civitatis 
equabiliter retinerent, quod consequeretur, si in omni 
utilitate ac honestate rei publice concordarent. Parmenses 
igitur consules, si vos civiliter ac concorditer vitam duceretis, 
sicut conveniret, honor, vigor statusque vestre civitatis in 
vobis retineretur et conservaretur; quod ut sit possibile, in 
nullis rebus utilibus ac honestis discordetis. 
L 
Grassante effrenis populi perfidia ac temeritate 
sollicitatur atque confunditur vigor et religio sancte ecclesie 
catholice. Perfidi enim et temerarii maioribus consentientibus 
facultatem ecclesie catholice nullo modo, quippe malivoli, 
cessant diripere atque invadere. Bone ergo rex, tue dignitatis 
est effrenatos refrenare ac superbos humiliare, quatenus recuperata 
sancte ecclesie preda totus clerus tibi servire ac pro te 
orare queat. 
M 
Legitimum est quemque consulum iuste ac 
misericorditer querentibus consulere, iniuste iniuriantibus 
obviam ire atque iniuriatis misericorditer subvenire, pauperibus 
iniuste dampnatis ac spoliatis in omnibus protectionem
  |  
  |