Salimbene de Adam: Cronica

Pag 417


poterat sumptus accipere ab illis quibus predicabat, et tamen
abstinebat, sicut ipse dicit, prima Cor. IX: Si nos vobis spiritualia
seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? Si alii
potestatis vestre participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi
sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum
demus Evangelio Christi. Item, II ad Thessa. III, dicit: Ipsi
enim scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non
inquieti fuimus inter vos neque gratis panem manducavimus ab
aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem
vestrum gravaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Item
in prima ad Thessa. IIII: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis
magis et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis
et operemini manibus vestris, sicut precepimus vobis, et ut honeste
ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis. Item
in secunda ad Cor. XII dicit: Quid est enim quod minus habuistis
pre ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate
michi hanc iniuriam. Ecce hoc tertio paratus sum venire ad vos et
non ero gravis vobis. Non enim quero que vestra sunt, sed vos. Item
in secunda ad Cor. XI dicit: In omnibus autem manifestus sum
vobis. Aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini,
quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias
ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
Et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod
michi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, et in
omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. Est veritas Christi
in me, quoniam hec gloriatio non infringetur in me in regionibus
Achaie. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Quod autem facio
et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem,
ut in quo gloriantur tales inveniantur sicut et nos. Nam et eiusmodi
pseudo-apostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos
Christi. Et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum
lucis. Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur
velut ministri iustitie, quorum finis erit secundum opera ipsorum.

Torna all'inizio