Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 810


immobilibus sicut ad nostram tenuimus manum
totum in integrum. Similiter donamus
ipsas res, quas Walbertus Episcopus nobis
per Chartulam delegavit in territorio Tuscanense,
hoc est Curtem in fundo Cassiano,
et Curtem in Orta cum servis et ancillis,
cum mobilibus et immobilibus, cum omni
pertinentia eorum. Pari etjam modo donamus
Casas Massaritias numero decem quas
Asprandus filius quondam Asprandi nobis
per Chartulam delegavit, quae sunt positae
in finibus Castro Tuscana, omnia ad suprascriptas
Massaritias pertinentes: seu et res
in finibus Piscariensis, quas Guillelmus nobis
per Chartulam delegavit, cum omnibus
ad easdem res pertinentibus, verum etjam
donamus et omnes res, quas nunc habemus
in Castro Felicitatis, et Curtem nostram in
Sancto Cerbonio, et Curtem nostram in
fundo Carpena, et Moliano; nec non et
donamus curtem nostram in fundo Gorgiano,
qui vocatur ad Sanctum Heljam in finibus
Apruriensis, similiter cum servis et ancillis,
cum mobilibus et immobilibus, omnia
sicut ad nostram tenuimus manum. Quae
autem Curtes, et res superius nominatae,
seu quocunque contractu juste ac legaliter
in nostrum ius dominiumque transfusae sunt,
omnes dumtaxat iuris nostri per denominata
loca Curtes cum servis et ancillis, atque
aldionibus et omnibus, quae in his inventae
fuerint rebus, ac cunctis appendiciis earum,
jam dicto Summae Trinitatis Coenobio venerabili
praesentialiter solemniterque largimur,
et per hujus nostri praecepti imperialem
auctoritatem irrefragabiliter stabilimus, ut
habeant eas atque possideant, fruanturque,
jure quieto ac pacifico ab hodierno die ac
deinceps, tam hi, qui praesentes sunt,
quamque et illi, qui venturi sunt famuli
Christi.
Cuntis igitur tam praesentibus, quam et
futuris cognitum sit, suprataxatum Coenobium,
habitatoresque ipsius, cum universis
respicientibus ad ipsum mobilibus et immobilibus
rebus, sub nostri mundburdi continuam
tuitionem a nobis jam dudum esse receptum.
In tantum, ut omnem ipsius tanquam
peculiariissimae domus nostrae causam
pro amore superno quo ad usque spiramus,
exequi modis omnibus decreverimus. Post
nostrum vero ex hac luce vitae discessum,
illi soli ejusdem venerandi loci tutelam¬
committimus, ad cujus honorificentjam nostro
studio constat extructus. Quapropter
cunctos, qui nobis in Imperium pro tempore
successuri sunt, Imperatores, Duces, ac
Principes, Primates quoque locorum supradictorum,
ac judices per ipsam trinam, et
unam majestatem districte obtestamur, et
terribiliter adiuramus, ut praenominatum
Sacratissimum colendae Trinitatis municipium
juxta huius nostri praecepti tenorem
ratum ac stabilitum, ut semel ordinavimus
esse permittant. Nullam contra leges violentjam,
deminorationem, vel substractionem,
seu invasionem, neque etjam quam¬libet
publicam functionem, eidem venerando
loco quocunque in tempore inferre praesumant.
Et si forte reclamaverint, ad quos cunque
eorum querela pervenerit, pro Dei
summi amore omnem illis justitjam adimplere
non differant. Si quis autem hujus nostrae

Torna all'inizio