Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 73

Tomus I


EPISTOLARUM PETRI DE VINEIS
LIBER I.
Cap. I.
Querimonia Friderici imperatoris,
super depositione sua, contra papam,
et dominos cardinales.
Collegerunt pontifices et pharisei
consilium in unum, adversus
principem, et Romanorum Imperatorem.
Quid facimus, inquiunt,
quia hic homo de hostibus
sic triumphat, si sic ipsum dimittimus,
omnem sibi subjiciet gloriam Lombardorum,
et more Caesareo veniens non tardabit,
ut posse nobis et locum auferat, et destruat
gentem nostram. Vineam autem Domini
Sabaoth, aliis locabit agricolis, et nos
absque judicio judicabit, et male perdet.
Obstemus ergo principiis, ne forte scintilla
tenuis in flammam transeat destructivam.
Et morbus quidem incipiens fistulare,
non abscissus usque quo perveniat in medullas.
Saepe enim vix sumus ignis extinguitur,

Torna all'inizio